- BOHEMIAE Regnum
- BOHEMIAE Regnumab initio indigenas Principes habuit a Zacho, gentis conditore, et A. C. 550. usque ad Wencessaum III. et A. C. 1307. Fuit autem Zechus, frater Lechi et Russi, item Selimiri, qui nepotes Ostrivori, Slavorum Orientalium Regis, colonias Sclavorum in Bohemiam, Moraviam, Poloniam, Russiam et Dalmatiam, deduxêre. Et quidem primo Ducum nomine Zechi posteri genti praefuerunt, quorum decimus Borivoius a Methodio Moravorum Apostolo baptizatus Religionem Christianam primus in Bohemiam introduxit, uti Hornius refert, et ex eo Vurgoldensis. Theobaldus vero in Geneal. Bohem. primum Iudices per annos 78. dein Duces, per annos 363. Inde demum Reges per annos 517. ad suam videl. aetatem usque, Bohemiam rexisse, scribit, neque a Methodio, seda Cytillo Alexandrino, una cum triginta Palatinis, baptizatum esse Borivonium, A. C. 894. refert. Primum Regii Imperii initium fuit circa A. C. 1086. quô Uladissaus Ducum vigesimus, ab Henrico IV. Imperatore Rex creatus est: sed dignitas crebro interrupta, Ducumque repetitum nomen, donec Fridericus Barbarossa denique Uladissaum, qui in expeditione Mediolanensi Imperatorem egregie iuverat, Regem appellaret, leonemque album duabus, in altum porrectis caudis, insignem, Regno, locô aquilae, quô signô prius usum fuerat concederet. Sic ad posteros transimissum Regale axioma: inter quos Ottogari in primis, quorum primus Premissaus fuit, celebres fuerunt. Sed horum familiâ, qtque adeo priscâ Zechi stripe in Wencessao III. exstinctâ, circa A. C. 1300. Regnum a variis competitoribus mire dilaceratum, partim ad Henricum Carinthiae Ducem partim ad Rudolfum, Alberti I. Imperatoris filium pervenit: durâruntque haec dissidia, usque ad A. C. 312. quô Regnum domui Lutzelburgicae illatum est: e qua Reges habuit Iohannem, Wencessaum cognomine Carolum, qui etiam Imprator, Wencessaum cognomine Ignavum et Sigismundum. Inde ad Austriacam familiam devenit, quae Albertum II. et Ladissaum posthumum Reges ei dedit. Post quos iterum ex indigenis Georgius Podiebracius sceptrum temit. Hunc excepêre ex Polonis Uladissaus et Ludovicus: Quibus iterum ex Austrus successêre Ferdinadus I. maximilianus II. Rudolfus II. Matthias, et Ferdinandus II. Es domo hinc Palatina Fridericus V. Elector, rerum summae admotus est: post quem iterum illa ad Austriacam stirpem revolunta est, e qua hactenus praefuêre Ferdinandus modo dictus: qui Fridericô Palatinô acie victô bohemiam in hereditariae provineiae formam (cum antea electivum reguum fuisset redegit, Ferdinandus III. IV. et Leopoldus I. qui hodiernus Imperator est. Incermenta Regni quod attinet, ultimô Moravorum Rege Suatoplucô II. ab Arnolfo Imperatore circa A. C. 898. eversô, Moravia in provinciae formam redacta Polonis primum cessit, exin a Pretissao ad Bohemos transsata est, circa A. C. 1048. Accessit Silesia,sub Iohanne Lutzelburgico Rege A. C. 1312. Numquam vero illud latius patuit quam sub Primissao Ottocaro III. qui fines eius a Mari Adriatico ad Balticum usque propagavit, Regiomonte Prussiae Ducalis Metropoli conditâ, etc. Vide Georg. Hornium orb. Imp. et Polit. ubi de iure Bohemiae Regis, in Collegio Electorali et Comitiis Imperii Unviersalibus inter alia, pluribus disserit, cum Notis L. Othonis Menckenii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.